About the Book
This historic book may have numerous typos and missing text. Purchasers can download a free scanned copy of the original book (without typos) from the publisher. Not indexed. Not illustrated. 1841. Excerpt: ... SIR DUDLEY CARLETON'S STATE LETTERS, 1627. His Majesties Commission to the Lord Carleton, and Sir William Segar, for the presentation of the Order of the Garter to the Prince of Orange, dated the 12tA day of May, 1627; "Carolus, Dei Gratia, Angliae, Scotiae, Franciae, et Hyberniae Rex, Fidei de fensor, &c. universis et singulis hasce literas nostras lecturis, et inspecturis, salutem. Cum, nibil magis officium regale deceat, quam viris, virtutis, etfortitudinis fama illustrissimis, honores maximos et amplissimos tribuere, quorum in numero singulari virtute premicuit, hac nostra aetate, illustrissimus consanguineus noster, Henricus, princeps Auriaci, Comes Nassaviae, &c.; Nos, more, institutoque majorum, qui tantis viris, quae apud ipsos charissima sunt, honoris monumenta communicare soliti sunt, predictum principem Henricum, cum amicitia conjunctissimum, turn propter raerita sua dilectissimum, in eorum numero ascripsimus, totiusque societatis consensu elegimus, qui celeberrimo, atque illustrissimo Garterii, (ut apellatur, ) Ordine apud nos honorantur: Idcirco notum, atque testatum, omnibus esse volumusTnos, pro fide, prudentia, et diligentia prenobilissimi viri, Dudlei, Domini Carleton, Baronis de Imbercourt, vicecamerarii Hospitii nostri, et unius de privato consilio nostro, nostrique apud foederatas Belgii provincias Legati extraordinarii, itemque spectabilis viri, Gulielmi Seagar, militisT Garterii nomine principalis apud nos Armorum Regis, a nobis spectata, atque explorata, illos assignasse, fecisse, atque constituisse, per que has literas assignare, facere, et constituere certos, et indubitatos Ambasciatores, procuratores, et oratores nostros, atque potestatem, authoritatem, et spetiale mandatum dedisse, ad praefatum principem, Consanguineumnostrum, prof...